monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 51, 9
Et merito illorum contempta observatione, cum Aegyptiis potius eo anno in octavo Calendas Maii Pascha differendum suades. Si autem magis observandum quod Aegyptii docent autumas, quare non illorum per omnia scientiam sectaris? Verum quia hoc facere non vis, sed inter utrosque medius incedens, magis Latinorum quos vituperas, quam Aegyptiorum quos praefers, calculum tuis legendum sequendumque contradis, nos Aegyptiam calculandi disciplinam, quae et tuo iudicio, et universalis Ecclesiae consensu verior apparet, omnibus sequendam novimus, initium videlicet primi mensis ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem; quartas decimas vero lunas Paschae, a duodecimo Calendarum Aprilium usque in decimum quartum Calendas Maias; porro diem Paschae dominicum ab undecimo Calendarum Aprilium usque in septimum Calendarum Maiarum, et hoc in luna decima quinta usque ad vigesimam primam esse quaerendum.